RSS | ATOM | SEARCH
原典講読『真のキリスト教』507(原文と直訳[4]まで)
(1) 原文
507. Quintum Memorabile :
 
Eram in sermone cum angelis, et denique de concupiscentia mali, in qua quisque homo est ex nativitate. Dixit unus quod in mundo ubi est, appareant illi qui in concupiscentia sunt, "Nobis angelis sicut fatui, sed illi sibi ipsis tunc sicut summe sapientes; quapropter ut ex fatuitate sua extrahantur, per vices remittuntur in illam, et per vices in rationale, quod apud illos in externis est; et in hoc statu vident, agnoscunt et confitentur insaniam suam: at usque e statu rationali suo in statum insanum suum discupiunt, et quoque se in hunc immittunt, sicut a coacto et injucundo in liberum et jucundum; ita concupiscentia interius oblectat illos, et non intelligentia. [2.] Sunt tres amores universales, ex quibus a Creatione conflatus est omnis homo; amor proximi, qui etiam est amor faciendi usus, hic amor est spiritualis; amor mundi, qui etiam est amor possidendi opes, hic amor est materialis; ac amor sui, qui etiam est amor imperandi super alios, et hic amor est corporeus. Homo est vere homo, dum amor proximi seu amor faciendi usus facit caput, et amor mundi seu amor possidendi opes facit pectus et ventrem, ac amor sui seu amor imperandi facit pedes et plantas eorum: at si amor mundi facit caput, homo non est homo aliter quam sicut gibbosus; at si amor sui facit caput, non est sicut homo stans super pedibus, sed sicut super palmis manuum capite deorsum et clunibus sursum. [3.] Quando amor faciendi usus facit caput, ac reliqui duo amores faciunt ordine corpus et pedes, apparet ille homo in caelo facie angelica, cum pulchra iride circum caput; at si amor mundi seu opum facit caput, apparet ille e caelo facie pallida sicut mortui cum circulo flavo circum caput; si vero amor sui seu imperandi super alios facit caput, apparet ille e caelo facie ignitim furva, cum circulo albo circum caput."
Ad haec quaesivi, "Quid repraesentant circuli circum capita?"
Respondebant, "Repraesentant intelligentiam; circulus albus, circum caput faciei ignitim furvae, repraesentat quod intelligentia ejus in externis sit, sive circum illum, at insania in internis seu in illo: etiam homo, qui talis, sapit cum in corpore est, at insanit, dum in spiritu; et nullus homo sapit spiritu, nisi a Domino, quod fit cum denuo ab Ipso generatur et creatur.
[4.] His dictis aperiebatur terra ad sinistrum, et per aperturam vidi assurgentem diabolum facie ignitim furva cum circulo albo circum caput; et sciscitavi, "Quis es?"
Dixit, "Sum Lucifer filius aurorae, et quia similem me feci Altissimo, dejectus sum, sicut describor Esai. xiv." At non fuit ille Lucifer, sed credidit se esse illum.
Et dixi, "Cum dejectus es, quomodo potes resurgere ex inferno?"
Et respondit, "Sum ibi diabolus, at hic sum angelus lucis: videsne caput meum cingulo albo cinctum? et quoque, si vis, videbis, quod sim moralis inter morales, ac rationalis inter rationales, immo spiritualis inter spirituales; potui etiam concionari."
Quaesivi, "Quomodo concionatus es?"
Dixit, "Contra defraudatores, contra adulteros, et contra omnes amores infernales, immo tunc me Luciferum vocavi diabolum, et pejeravi contra me illum, et propterea laudibus evectus sum ad caelum; inde est quod vocatus sim filius aurorae; et quod ipse miratus sum, cum super pulpito eram, non cogitavi aliter quam quod recte et rite loquerer; sed causa mihi detecta est, haec, quia in externis tui, et haec tunc separata fuerunt ab internis meis; et tametsi hoc mihi detectum est, usque non potui immutare me, quia supra Altissimum me evexi, et contra Illum me extuli."
[5.] Dein quaesivi, "Quomodo potuisti ita loqui, cum es ipse defraudator, et ipse adulter?"
Respondit, "Sum alius dum in externis seu in corpore sum, et alius dum in internis seu in spiritu: in corpore sum angelus, sed in spiritu diabolus; in corpore enim sum in intellectu, in spiritu autem sum in voluntate, ac intellectus me fert sursum, at voluntas me fert deorsum; et dum in intellectu sum, cingulum album circumvelat caput meum, at dum intellectus se prorsus emancipat voluntati, et fit ejus, quae est sors nostra ultima, tunc nigrescit cingulum, ac disparatur; quo facto, non possum amplius in lucem hanc ascendere."
Sed subito, ut vidit angelos apud me, inflammatus est facie et voce, et factus est niger, etiam quoad cingulum circum caput; et per aperturam, per quam surrexit, delapsus est in infernum.
Adstantes ex illis visis et auditis fecerunt hoc conclusum, quod homo talis sit qualis est ejus voluntas, et non qualis est ejus intellectus, quoniam voluntas intellectum facile aufert in suas partes, et emancipat.
[6.] Tunc quaesivi angelos, "Unde rationalitas est diabolis?" Et dicebant, "Est ex gloria amoris sui; nam amor sui circumcingitur gloria, est enim haec splendor ignis ejus, et gloria illa elevat intellectum paene in lucem caeli; nam intellectus apud unumquemvis hominem elevabilis est secundum cognitiones, sed non voluntas nisi per vitam secundum ecclesiae et rationis vera; inde est, quod ipsi athei, qui in gloria famae ex amore sui sunt, et inde in fastu propriae intelligentiae, gaudeant rationalitate sublimiore quam multi alii; sed tunc cum in cogitatione intellectus sunt, non autem cum in amore voluntatis, et amor voluntatis possidet internum hominem, at cogitatio intellectus externum." Porro dixit angelus causam, cur homo conflatus est ex tribus amoribus, videlicet ex amore usus, ex amore mundi, et ex amore sui: causa est, ut homo cogitet a Deo, tametsi prorsus ut ex se. Dixit, quod suprema in hominis mente versa sint sursum ad Deum, media ibi extrorsum ad mundum, ac infima ibi deorsum in corpus; et quia haec versa sunt deorsum, cogitat homo prorsus ut ex se, cum tamen a Deo.
 
(2) 直訳
507. Quintum Memorabile :― 第五のメモラビリア――
 
Eram in sermone cum angelis, et denique de concupiscentia mali, in qua quisque homo est ex nativitate. 私は天使(たち)との会話の中にいた、また最後に、悪の欲望について、その中にそれぞれの人間は出生からいる。
Dixit unus quod in mundo ubi est, appareant illi qui in concupiscentia sunt, "Nobis angelis sicut fatui, sed illi sibi ipsis tunc sicut summe sapientes; ある者が言った、世の中でそこにいる(=欲望の中にいる)こと、彼は見られる、その者は欲望の中にいる、「私たちに、天使たちに、愚かな者に、しかし、彼は自分自身そのものに、その時、最高度に賢明な者。
quapropter ut ex fatuitate sua extrahantur, per vices remittuntur in illam, et per vices in rationale, quod apud illos in externis est; そのために、自分の愚かさから引き出されるために、時々(交互に)、その中に戻される、また時々(交互に)、理性の中に、それは彼のもとにある、外なるものの中に。
et in hoc statu vident, agnoscunt et confitentur insaniam suam: また、この状態の中で、自分の狂気を見る、認める、また告白する。
at usque e statu rationali suo in statum insanum suum discupiunt, et quoque se in hunc immittunt, sicut a coacto et injucundo in liberum et jucundum; しかし、それでも、自分の理性的な状態から、自分の狂気を激しく欲する、そしてまた、自分自身をこの中に入れる、強制と不愉快から自由と快さの中にのように。
ita concupiscentia interius oblectat illos, et non intelligentia. そのように、欲望は内的に彼らを喜ばせる、また知性ではない
[2.] Sunt tres amores universales, ex quibus a Creatione conflatus est omnis homo; [2] 三つの普遍的な愛がある、創造によりそれらからすべての人間はつくり上げられている。
amor proximi, qui etiam est amor faciendi usus, hic amor est spiritualis; 隣人愛は、それは役立ちを行なう愛でもある、この愛は霊的である。
amor mundi, qui etiam est amor possidendi opes, hic amor est materialis; 世への愛(世俗愛)は、それは富を所有する愛でもある、この愛は物質的である。
ac amor sui, qui etiam est amor imperandi super alios, et hic amor est corporeus. そして、自己愛は、この愛は他の者の上に支配する愛である、またこの愛は形体的である。
Homo est vere homo, dum amor proximi seu amor faciendi usus facit caput, et amor mundi seu amor possidendi opes facit pectus et ventrem, ac amor sui seu amor imperandi facit pedes et plantas eorum: 人間は真に人間である、隣人愛または役立ちを行なう愛が頭をつくる時、また世俗愛または富を所有する愛が胸と腹をつくる、そして自己愛または支配する愛が足とその足の裏をつくる。
at si amor mundi facit caput, homo non est homo aliter quam sicut gibbosus; しかし、もし世俗愛が頭をつくるなら、人間は人間でない、せむしのよう以外に異なって。
at si amor sui facit caput, non est sicut homo stans super pedibus, sed sicut super palmis manuum capite deorsum et clunibus sursum. しかし、もし自己愛が頭をつくるなら、足の上に立っている人間のようではない、しかし、手の掌の上のように、頭で下方、また尻で上方に。
[3.] Quando amor faciendi usus facit caput, ac reliqui duo amores faciunt ordine corpus et pedes, apparet ille homo in caelo facie angelica, cum pulchra iride circum caput; [3] 役立ちを行なう愛が頭をつくる時、そして残りの二つの愛が順に身体と足をつくる、その人間は天界の中で天使の顔で見られる、頭のまわりの美しい虹とともに。
at si amor mundi seu opum facit caput, apparet ille e caelo facie pallida sicut mortui cum circulo flavo circum caput; しかし、もし世へのまたは富への愛が頭をつくるなら、彼は天界から死人のような青白い顔で見られる、頭のまわりの黄色の輪とともに。
si vero amor sui seu imperandi super alios facit caput, apparet ille e caelo facie ignitim furva, cum circulo albo circum caput." しかし、もし自己愛、すなわち、他の者の上に支配する〔愛〕が頭をつくるなら、彼は天界から黒ずんだ火の顔で見られる、頭のまわりの白い輪とともに。
Ad haec quaesivi, "Quid repraesentant circuli circum capita?" これらへ私は質問した、「頭のまわりの輪は何を表象しているのか?」
Respondebant, "Repraesentant intelligentiam; 彼らは答えた、「知性を表象している。
circulus albus, circum caput faciei ignitim furvae, repraesentat quod intelligentia ejus in externis sit, sive circum illum, at insania in internis seu in illo: 白い輪は、黒ずんだ火の顔の頭のまわりの、彼の知性を表象している、外なるものの中にある、あるいはそのまわりの、しかし、内なるものの中に狂気が〔ある〕、またはその中に。
etiam homo, qui talis, sapit cum in corpore est, at insanit, dum in spiritu; 人間もまた、その者はそのようなものである、身体の中にいるとき賢明である、しかし、狂っている、霊の中に〔いる〕時。
et nullus homo sapit spiritu, nisi a Domino, quod fit cum denuo ab Ipso generatur et creatur. まただれも人間は霊で賢明ではない、主からでないなら、それはその方により再び再生させられ、また創造されるとき生じる。
[4.] His dictis aperiebatur terra ad sinistrum, et per aperturam vidi assurgentem diabolum facie ignitim furva cum circulo albo circum caput; [4] これらで言われて、左に地が開かれた、また開口部を通って私は、悪魔の上がって来るのを見た、黒ずんだ火の顔で、頭のまわりに白い輪とともに。
et sciscitavi, "Quis es?" また、私は尋ねた、「あなたはだれであるか?」
Dixit, "Sum Lucifer filius aurorae, et quia similem me feci Altissimo, dejectus sum, sicut describor Esai. xiv." 彼は言った、「私は暁の(息)子、明けの明星(魔王)である、また私は私を「至高者」と等しいものにしたので、私は投げ落とされた、「イザヤ書」14に描かれているように。 
At non fuit ille Lucifer, sed credidit se esse illum. しかし、彼は明けの明星(魔王)でなかった、しかし、自分自身をそれであることを信じた。
Et dixi, "Cum dejectus es, quomodo potes resurgere ex inferno?" また私は言った、「あなたが投げ落とされているとき、どのようにあなたは地獄から上ることができるのか?」
Et respondit, "Sum ibi diabolus, at hic sum angelus lucis: また、答えた、「私は、そこに悪魔である、しかし、ここに私は光の天使である――
videsne caput meum cingulo albo cinctum? あなたは私の頭を見ないか? 白い光輪(環)で取り巻かれた。
et quoque, si vis, videbis, quod sim moralis inter morales, ac rationalis inter rationales, immo spiritualis inter spirituales; そしてまた、もしあなたが欲するなら、あなたは見る(未来)、私が道徳的な者の間で道徳的な者であること、そして理性的な者の間で理性的な者、それどころか、霊的な者の間で霊的な者。
potui etiam concionari." 私は説教することもまたできた」。
Quaesivi, "Quomodo concionatus es?" 私は質問した、「あなたはどのように説教したのか?」
Dixit, "Contra defraudatores, contra adulteros, et contra omnes amores infernales, immo tunc me Luciferum vocavi diabolum, et pejeravi contra me illum, et propterea laudibus evectus sum ad caelum; 彼は言った、「欺瞞に反して、姦淫に反して、またすべての地獄の愛に反して、それどころか、その時、私を、明けの明星(魔王)を、私は悪魔と呼んだ、
inde est quod vocatus sim filius aurorae; ここからである、私は暁の(息)子と呼ばれた。
et quod ipse miratus sum, cum super pulpito eram, non cogitavi aliter quam quod recte et rite loquerer; また自分自身、私は驚く(奇妙である)、私が説教壇の上にいたとき、私は適切にまた正しく話していること以外に異なって考えなかった。
sed causa mihi detecta est, haec, quia in externis tui, et haec tunc separata fuerunt ab internis meis; しかし、私に理由が示された(明かされた)、これらのことは、あなたの外なるものの中で、またこれらのものはその時、私の内なるものから分離されたものであったからである。
et tametsi hoc mihi detectum est, usque non potui immutare me, quia supra Altissimum me evexi, et contra Illum me extuli." またそれでも、このことは私に示された(明かされた)、やはり私は私を(悪いものへ)変化することができなかった、私は私を「至高者」の上に高めたからである、またその方に対して私を上げた。
author:yasubee, category:原典講読『真教』第8章, 01:27
comments(0), trackbacks(0), pookmark
Comment









Trackback
url: http://mhblog.aoi-press.com/trackback/1092952