RSS | ATOM | SEARCH
原典講読『真のキリスト教』508(原文と直訳[1]〜[3])
(1) 原文
508.{*} Sextum Memorabile :
 
Quodam die apparuit mihi Templum magnificum [1]formae quadratae, cujus tectum erat instar coronae, [2]arcuatum supra, et elevatum circum circa. Parietes ejus erant continuae fenestrae ex crystallis, porta ex substantia margaritica. Intus ad latus meridionale occidentem versus erat suggestum, super quo ad dextrum jacuit Verbum apertum cinctum sphaera lucis, cujus splendor totum suggestum circuibat et illuminabat. In medio Templi erat adytum, ante quod velum, sed nunc sublatum, ubi stetit cherubus ex auro cum ense huc illuc se vibrante in manu.
[2.] Haec dum conspicatus sum, in meditationem meam, quid singula illa significarent, influxit; videlicet, quod templum illud significaret Novam Ecclesiam; porta ex substantia margaritica introitum in illam; fenestrae ex crystallis, veritates, quae illustrabant illam; suggestum sacerdotium et praedicationes; Verbum super illo apertum, et superiorem partem suggesti illuminans, sensum ejus internum qui spiritualis est, revelatum; adytum in medio templi, conjunctionem illius ecclesiae cum caelo angelico; cherubus ex auro inibi, Verbum in sensu litterae; ensis se vibrans in manu ejus significabat quod hic sensus huc illuc verti possit, modo hoc fit applicate ad quandam veritatem; quod velum ante cherubum esset sublatum, significabat quod nunc patefactum sit Verbum.
[3.] Postea, cum propius accessi, vidi Scripturam super porta, hanc, Nunc licet; quod significabat, quod nunc liceat intellectualiter intrare in arcana fidei. Ex hac Scriptura visa incidit in cogitationem meam, quod valde discriminosum sit intellectu intrare in dogmata fidei, quae ex propria intelligentia, et inde ex falsis, conflata sunt, et plus adhuc illa ex Verbo confirmare; inde occluditur intellectus superius, et pedetentim inferius, in tantum, ut theologica non modo fastidiantur, sed etiam oblitterentur, quemadmodum scriptura chartae tineis, et lana panni blattis; permanente solum intellectu in politicis quae spectant vitam suam in dominio ubi est, et in civilibus quae functionis ejus sunt, et in domesticis quae ejus domus sunt, ac in his et illis continue osculatur naturam, et illam ex illecebris voluptatum ejus amat, sicut idololatra aureum sculptile in suo gremio.
[4.] Nunc quia dogmata in ecclesiis Christianis hodiernis non ex Verbo, sed ex propria intelligentia, et inde ex falsis, conflata sunt, et quoque per aliqua ex Verbo confirmata, ideo ex Divina Domini Providentia verbum apud Romano-Catholicos ademptum est laicis, et apud Protestantes illud apertum, sed usque occlusum per commune oris illorum effatum quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei illorum.
[5.] At in Nova Ecclesia fit inversum, in hac licitum est intellectu ingredi et penetrare in omnia ejus secreta, et quoque per Verbum confirmare illa; causa est, quia doctrinalia ejus sunt continuae veritates a Domino per Verbum detectae, et confirmationes illarum per rationalia efficiunt, ut intellectus aperiatur supra plus et plus, et sic elevatur in lucem, in qua sunt angeli caeli; et lux illa in sua essentia est veritas, et in hac luce agnitio Domini pro Deo caeli et terrae splendet in sua gloria. Hoc intelligitur per scripturam super porta templi, Nunc licet; et quoque per quod velum adyti ante cherubum sublatum sit: canon enim Novae Ecclesiae est, quod falsitates occludant intellectum, et quod veritates aperiant illum.
[6.] Post haec vidi sicut infantem supra caput, tenens in manu chartam. Ille sicut ad me appropinquavit, succrevit in staturam mediocris hominis. Erat angelus e caelo tertio, ubi omnes e longinquo apparent sicut infantes. Dum apud me erat, porrexit mihi chartam; sed quia litteris circinnatis, qualibus in illo caelo, scripta erat, restitui, et petii, ut ipsi expromerent sensum verborum ibi vocibus adaequatis ideis cogitationis meae.
Et retulit, "Hoc ibi scriptum est: 'Intrate posthac in mysteria Verbi hactenus occlusi; nam singulae veritates ejus sunt totidem specula Domini. '"
 
@* NOTA EDITORIS : In principe editione hoc Memorabile inclusum est signis citations.
   @1 Index Memorabilium habet “rotundum” @2 arcuatum pro “arcuarum”
 
(2) 直訳
508.{*} Sextum Memorabile :― 第六のメモラビリア――
 
Quodam die apparuit mihi Templum magnificum [1]formae quadratae, cujus tectum erat instar coronae, [2]arcuatum supra, et elevatum circum circa. かつて〔ある〕日、私に正方形の☆1形の荘厳な神殿が見られた、その屋根は冠に似ていた、上部でアーチ形(丸天井造り)で、またまわりで持ち上げられた☆2
1 メモラビリアの索引「55」の記事には「円形の」とあるので、どう理解したらよいでしょうか?
2 丸天井が建物にそのまま付いているのではなく周囲から持ち上がった構造となっていることでしょう。
Parietes ejus erant continuae fenestrae ex crystallis, porta ex substantia margaritica. その壁は水晶でできた窓の連続であった、入り口は真珠の物質から〔であった〕。
Intus ad latus meridionale occidentem versus erat suggestum, super quo ad dextrum jacuit Verbum apertum cinctum sphaera lucis, cujus splendor totum suggestum circuibat et illuminabat. 内部に、南の側に西に向けて講壇があった、その上に右側に開かれたみことばが置かれていた、光のスフェアの帯で、その輝きが講壇全体を行き廻った、また照らした。
In medio Templi erat adytum, ante quod velum, sed nunc sublatum, ubi stetit cherubus ex auro cum ense huc illuc se vibrante in manu. 神殿の真ん中に内陣(至聖所)あった、その前に垂れ幕〔があった〕、しかし、その時は持ち上げられていた、そこに金からできたケルブが立っていた、剣とともに、こちら、あちらと、手の中でそれ自体を振り回して。
[2.] Haec dum conspicatus sum, in meditationem meam, quid singula illa significarent, influxit; [2] これらを私が眺めた時、私の熟考の中に、それら個々のものが何を意味しているか、流入した。
videlicet, quod templum illud significaret Novam Ecclesiam; すなわち、その神殿は新しい教会を意味したこと。
porta ex substantia margaritica introitum in illam; 真珠の物質からの入り口(扉)はその中へ入ること。
fenestrae ex crystallis, veritates, quae illustrabant illam; 水晶からできた窓は、真理、それがそれらを照らした。
suggestum sacerdotium et praedicationes; 講壇は聖職者と説教を。
Verbum super illo apertum, et superiorem partem suggesti illuminans, sensum ejus internum qui spiritualis est, revelatum; その上に開かれたみことばは、また〔その講壇の〕高い(上の)部分を照らして与えられた、その内なる意味が、それは霊的なものである、啓示された。
adytum in medio templi, conjunctionem illius ecclesiae cum caelo angelico; 神殿の真ん中の内陣(至聖所)は、天界の天使とのその教会の結合を。
cherubus ex auro inibi, Verbum in sensu litterae; そこに、金からできたケルブは、文字どおりの意味の中のみことば。
ensis se vibrans in manu ejus significabat quod hic sensus huc illuc verti possit, modo hoc fit applicate ad quandam veritatem; 彼の手の中で(それ自体を)振り回す剣は、この意味がこちら、あちらと変えられることができること、これがある真理へ適用されるかぎり(間)
quod velum ante cherubum esset sublatum, significabat quod nunc patefactum sit Verbum. ケルブの前の垂れ幕が持ち上げられていたことは、今や、みことばが開かれた(明らかにされた)ことを意味した。
[3.] Postea, cum propius accessi, vidi Scripturam super porta, hanc, Nunc licet; [3] その後、私がさらに近く近づいたとき、私は入り口(扉)上の書かれたものを見た、これを、「今や、許されている」。
quod significabat, quod nunc liceat intellectualiter intrare in arcana fidei. それは意味した、今、信仰秘義の中に知的に入ることが許されていること。
Ex hac Scriptura visa incidit in cogitationem meam, quod valde discriminosum sit intellectu intrare in dogmata fidei, quae ex propria intelligentia, et inde ex falsis, conflata sunt, et plus adhuc illa ex Verbo confirmare; このいたものからられて、私の思考の中に生じた、大いに危険であること、信仰の教義の中に理解力(知力)で入ること、それはプロプリウム(自己)の知性、またここから虚偽から、作り上げられた、またさらにいっそくそれをみことばから確信すること。
inde occluditur intellectus superius, et pedetentim inferius, in tantum, ut theologica non modo fastidiantur, sed etiam oblitterentur, quemadmodum scriptura chartae tineis, et lana panni blattis; ここから理解力また徐々〔理解力〕は閉ざされる、こんな程度の中に、神学は拒絶されるだけでなく、しかし、さらにまた抹殺されるように、そのように書いたものは紙の虫で、また羊毛は布切れのイガで。
permanente solum intellectu in politicis quae spectant vitam suam in dominio ubi est, et in civilibus quae functionis ejus sunt, et in domesticis quae ejus domus sunt, ac in his et illis continue osculatur naturam, et illam ex illecebris voluptatum ejus amat, sicut idololatra aureum sculptile in suo gremio. 理解力政治上事柄にだけとどめて、それは自分の生活を眺める、そこに支配の中にある、また市民的な事柄の中に、それは彼の役目の中にある、また家庭の事柄の中に、それは彼の家にある、そしてこれらとそれらの中に絶えず自然をキスする(歓迎する)、またそれを彼の快楽の誘惑するものから愛する、自分の胸の中の金の彫像の偶像崇拝のように。
author:yasubee, category:原典講読『真教』第8章, 23:17
comments(0), trackbacks(0), pookmark
Comment









Trackback
url: http://mhblog.aoi-press.com/trackback/1092955