RSS | ATOM | SEARCH
原典講読『真のキリスト教』603,604
(1) 原文
603. Mens humana distincta est in tres regiones; infima vocatur naturalis, media spiritualis, et suprema caelestis: homo per regenerationem elevatur ab infima regione, quae est naturalis, in superiorem quae est spiritualis, et per hanc in caelestem. Quod tres regiones mentis sint, in sequente articulo demonstrabitur. Inde est, quod homo non regeneratus dicatur naturalis, et homo regeneratus spiritualis. Ex quo patet, quod mens hominis regenerati sit elevata in regionem spiritualem, et ibi e superiori videat illa quae in mente inferiori seu naturali versantur. Quod in mente humana sit regio inferior et superior, quisque potest ex levi attentione ad suas cogitationes videre et agnoscere; videt enim quid cogitat, quare dicit, quod hoc aut illud cogitaverit ac cogitet; hoc non dari potest, nisi interior cogitatio sit quae vocatur perceptio, quae introspicit in inferiorem, quae vocatur cogitatio. Judex cum audivit aut legit causas in longa serie ab advocato collatas, congregat illas in unum intuitum in superiore mentis suae regione, ita in universalem ideam, et postea inde demittit visum in inferiorem regionem, quae est cogitationis naturalis, et ibi argumenta disponit in ordinem, et secundum superiorem profert sententiam et judicat. Quis non scit, quod homo possit uno momento aut duobus cogitare et concludere, quae non potest per cogitationem inferiorem tempore horulae eloqui? Haec allata sunt, ut sciatur, quod mens humana in regiones inferiores et superiores distincta sit.
 
(2) 直訳
603. Mens humana distincta est in tres regiones; 人間の心は、三つの領域に分かれている。
infima vocatur naturalis, media spiritualis, et suprema caelestis: 最も低いものは霊的と呼ばれる、中間のものは霊的、また最高のものは天的と。
homo per regenerationem elevatur ab infima regione, quae est naturalis, in superiorem quae est spiritualis, et per hanc in caelestem. 人間は再生によって最も低い領域から、それは自然的である、より高い〔領域の〕中へ高揚される、それは霊的である、またこれによって天的なものの中へ。
Quod tres regiones mentis sint, in sequente articulo demonstrabitur. 心に三つの領域があることは、次の節の中で示される。
Inde est, quod homo non regeneratus dicatur naturalis, et homo regeneratus spiritualis. ここからである、再生されない人間は自然的と言われること、また再生された人間は霊的と。
Ex quo patet, quod mens hominis regenerati sit elevata in regionem spiritualem, et ibi e superiori videat illa quae in mente inferiori seu naturali versantur. そのことから明らかである、再生された人間の心は霊的な領域の中に上げられる、またそこに上のほうからそれらを見る、それらは下のほうのまたは自然的なものの中で存在する。
Quod in mente humana sit regio inferior et superior, quisque potest ex levi attentione ad suas cogitationes videre et agnoscere; 人間の心の中により低い領域とより高い〔領域〕があるのは、だれもが自分の思考への軽い(すばやい)注意(意識の集中)から見ることと認めることができる。
videt enim quid cogitat, quare dicit, quod hoc aut illud cogitaverit ac cogitet; というのは、何を考えているか見るから、それゆえ、言う、これまたはそれを考えてきた、そして考えている。
hoc non dari potest, nisi interior cogitatio sit quae vocatur perceptio, quae introspicit in inferiorem, quae vocatur cogitatio. これは存在することができない、内的な思考があるのでないなら、それは知覚と呼ばれる、それがより低いものをのぞき込む、それは思考と呼ばれる。
Judex cum audivit aut legit causas in longa serie ab advocato collatas, congregat illas in unum intuitum in superiore mentis suae regione, ita in universalem ideam, et postea inde demittit visum in inferiorem regionem, quae est cogitationis naturalis, et ibi argumenta disponit in ordinem, et secundum superiorem profert sententiam et judicat. 裁判官は理由を聞き、読むとき、弁護人により集められたものを(confero)、長い連鎖の、自分の心のより高い領域の中で一つの熟視の中でそれらを集める、そのように全般的な観念の中へ、またその後、ここから視覚をより低い領域の中に下ろす、それは自然的な思考である、またそこに論拠(論証)を順序の中に配列する、また高いものにしたがって判決を言明する、また裁く。
Quis non scit, quod homo possit uno momento aut duobus cogitare et concludere, quae non potest per cogitationem inferiorem tempore horulae eloqui? だれが知らないか? 人間は一つのまたは二つの瞬間に考えることと結論することができること、それはより低い思考によって少しの時間の時間で話すことができない。
Haec allata sunt, ut sciatur, quod mens humana in regiones inferiores et superiores distincta sit. これらが引証された、知られるために、人間の心の中がより低い領域とより高い〔領域〕に分かれていること。
 
(3) 訳文
603. 人間の心は、三つの領域に分かれている。最も低いものは霊的、中間のものは霊的、また最高のものは天的とと呼ばれる。人間は再生によって自然的である最も低い領域から、霊的であるより高い領域の中へ、またこれによって天的な領域の中へ上げられる。
 心に三つの領域があることは、次の節の中で示される。
 ここから、再生されない人間は自然的、また再生された人間は霊的と言われる。
 そのことから、再生された人間の心は霊的な領域の中に上げられ、またそこの上のほうから、それらは下のほうのまたは自然的なものの中に存在するものを見るのは明らかである。
 人間の心の中に低い領域と高い領域があることは、だれもが自分の思考へのすばやい注意から見ることと認めることができる。というのは、何を考えているか見、それゆえ、これまたはそれを考えてきた、そして考えていると言うから。これは、知覚と呼ばれる内的な思考があり、それが思考と呼ばれるより低いものをのぞき込むのでないなら存在することができない。
J 裁判官は、弁護人により集められた長い連鎖の理由を聞き、読むとき、自分の心の高い領域の中で一つの熟視の中でそれらを集め、そのように全般的な観念の中へ、またその後、ここから視覚を自然的な思考である低い領域の中に下ろす、またそこに論証を順序の中に配列し、また高いものにしたがって判決を言明し、裁く。
 人間は、低い思考によって少しの時間で話すことができないものを、一つのまたは二つの瞬間に考えることと結論することができることをだれが知らないか? 
 これらが引証されたのは、人間の心の中が低い領域と高い領域に分かれていることが知られるためである。
 
(1) 原文
604. Quod novam voluntatem attinet, est illa supra veterem voluntatem, in regione spirituali; similiter novus intellectus; hic cum illa, et illa cum hoc. In regione illa se conjungunt, ac conjunctim inspiciunt in veterem seu naturalem, et disponunt omnia ibi, ut obtemperent. Quis non videre potest, quod si in mente humana foret modo una regio, et ibi committerentur et commiscerentur mala et bona, ac falsa et vera simul, fieret conflictio sicut in unam caveam committerentur lupi et oves, tigrides et vituli, et accipitres et columbae simul? Quid tunc fieret ibi nisi crudelis laniena, et immanes ferae discinderent mansuetas bestias? Quare provisum est, ut bona cum suis veris colligantur in superiorem regionem, ut in tuto possint subsistere, ac inhibere assultum, et quoque per catenas et alia media subjugare, et postea discutere mala cum suis falsis. Hoc itaque est, quod in superiore articulo dictum est, quod Dominus per caelum regit illa quae mundi sunt apud hominem regeneratum. Superior seu spiritualis regio metitis humanae est quoque in minima effigie caelum, ac inferior seu naturalis regio est in minima effigie mundus; quare homo ab antiquis dictus est microcosmus, et quoque vocari potest microuranos.
 
(2) 直訳
604. Quod novam voluntatem attinet, est illa supra veterem voluntatem, in regione spirituali; 新しい意志に関しては、それは古い意志の上にある、霊的な領域の中の。
similiter novus intellectus; 同様に、新しい理解力。
hic cum illa, et illa cum hoc. それとともにこれは、またこれとともにそれは。
In regione illa se conjungunt, ac conjunctim inspiciunt in veterem seu naturalem, et disponunt omnia ibi, ut obtemperent. その領域の中でお互いに結合する、そして結合して(一緒に)古いものまたは自然的なものを眺める(熟視する)、またそこにすべてのものを配列させる、従うように。
Quis non videre potest, quod si in mente humana foret modo una regio, et ibi committerentur et commiscerentur mala et bona, ac falsa et vera simul, fieret conflictio sicut in unam caveam committerentur lupi et oves, tigrides et vituli, et accipitres et columbae simul? だれが見ることができないか? もし、人間の心の中にただ一つの領域だけがあったなら、またそこに悪と善が集められる、また混ぜられる、そして虚偽と真理が一緒に、衝突が生じる、一つのおりの中にオオカミと羊が集められている、トラと子牛、またタカとハトが一緒に。
Quid tunc fieret ibi nisi crudelis laniena, et immanes ferae discinderent mansuetas bestias? その時、残酷な虐殺でないなら何が生じるか? また獰猛な野獣が温和な獣を引き裂く。
Quare provisum est, ut bona cum suis veris colligantur in superiorem regionem, ut in tuto possint subsistere, ac inhibere assultum, et quoque per catenas et alia media subjugare, et postea discutere mala cum suis falsis. それゆえ、備えられている、善がその真理とともにより高い領域の中に集められるように、安全に存続することができるように、そして攻撃をふせぐこと、そしてまた鎖や他の手段によって抑制すること、またその後、悪をその虚偽とともに追い払うこと。
Hoc itaque est, quod in superiore articulo dictum est, quod Dominus per caelum regit illa quae mundi sunt apud hominem regeneratum. そこでこのことである、それはより上の節の中で言われた、主は天界によってそれらを支配すること、それらは世にある、再生された人間のもとの。
Superior seu spiritualis regio metitis humanae est quoque in minima effigie caelum, ac inferior seu naturalis regio est in minima effigie mundus; 人間の心のより高いまたは霊的な領域は天界の最小の映像でもまたある、そしてより低いまたは自然的な領域は世の最小の映像である。
quare homo ab antiquis dictus est microcosmus, et quoque vocari potest microuranos. それゆえ、人間は古代人により小宇宙と言われた、そしてまた、小天界と呼ばれることができる。
 
(3) 訳文
604. 新しい意志について、それは霊的な領域の中の古い意志の上に、同様に、新しい理解力の上にある。前者は後者とともに、また後者は前者とともにある。
 その領域の中でお互いに結合する、そして一緒に古いものまたは自然的なものを眺め、またそこにすべてのものを、従うように配列させる。
 もし、人間の心の中にただ一つの領域だけがあり、またそこに悪と善が集められ、混ぜられ、そして虚偽と真理が一緒であったなら、一つのおりの中にオオカミと羊が、トラと子牛、またタカとハトが一緒に集められているときのような衝突が生じることを、だれが見ることができないか? 
 その時、残酷な虐殺でないなら、獰猛な野獣が温和な獣を引き裂くのでないなら、何が生じるか?。
それゆえ、善がその真理とともにより高い領域の中に集められるように、安全に存続することができるように、そして攻撃をふせぐこと、そしてまた鎖や他の手段によって抑制すること、またその後、悪をその虚偽とともに追い払うことが備えられている。
 そこでこのことが、前の節の中で言われた、主は天界によって再生された人間のもとの世にあるものを支配することである。
 人間の心の高いまたは霊的な領域は天界の最小の映像でもまたある、そして低いまたは自然的な領域は世の最小の映像である。それゆえ、人間は古代人により小宇宙と言われ、そしてまた、小天界と呼ばれることができる。
author:yasubee, category:原典講読『真教』第10章, 23:41
comments(1), trackbacks(0), pookmark
Comment
yasubee先生、おげんきでいらっしゃいますか。御無沙汰しています。2009年?に訳語に就いて御手紙を差し上げた者です。
infima vocatur naturalisは「霊的」ではなく「自然的」ですよね。
未だ聖ヨハネ祭(24日)の南半球から、聖務日課を勤めるような、yasubee先生の日々の訳業に衷心より敬意を捧げます。寸心言不尽
Fereydun, 2015/06/25 8:51 AM









Trackback
url: http://mhblog.aoi-press.com/trackback/1093029