RSS | ATOM | SEARCH
原典講読『啓示された黙示録』 第19章(各節の内容)の原文と直訳

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

個々(各個)内容

 

(1) 原文

1. " Et vidi Caelum novum et Terram novam," significat quod a Domino Novum Caelum ex Christianis formatum sit, quod hodie vocatur Caelum Christianum, ubi sunt qui Dominum coluerant, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerant, quibus inde est charitas et fides; in quo etiam sunt omnes infantes Christianorum [n. 876]; " quia prius Caelum et prior Terra transiit," significat Caelos non a Domino, sed ab ipsis qui ex Christiano orbe in spiritualem mundum venerunt factos, qui omnes die Ultimi Judicii dissipati sunt [n. 877]; " et Mare non erat amplius," significat externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt; similiter dissipatum esse [n. 878].

2. " Et ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Caelo," significat Novam Ecclesiam in fine prioris a Domino instaurandam, quae consociata Novo Caelo in Divinis veris quoad doctrinam et quoad vitam erit [n. 879, 880]; " paratam sicut Sponsam [ornatam] Marito suo." significat Ecclesiam illam per Verbum conjunctam Domino [n. 881].

3. " Et audivi vocem magnam e Caelo, dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus," significat Dominum ex amore loquentem et evangelizantem, quod Ipse nunc in Divino Humano Suo apud homines praesens futurus sit [n. 882]; "et habitabit cum illis, et illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus eorum," significat conjunctionem Domini, quae talis est ut illi sint in Ipso et Ipse in illis [n. 883].

4. " Et absterget Deus omnem lachrymam ex oculis illorum, et mors non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque labor, non erit amplius; quia priora transiverunt," significat quod Dominus auferet illis omnem dolorem animi, timorem pro damnatione, pro malis et falsis ex Inferno, proque tentationibus ex illis, et non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est [n. 884, 885].

5. " Et dixit Sedens super Throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt," significat Dominum confirmantem omnes de Novo Caelo et de Nova Ecclesia post peractum Ultimum Judicium [n. 886].

6. " Et dixit mihi, Factum est," significat quod sit Divina Veritas [n. 887]; " Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis," significat quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod ab Ipso omnia in Caelis et in Terris facta sint, ac per Divinam Ipsius providentiam regantur, et secundum illam fiant [n. 888]; " Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis," significat quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt [n. 889].

7. " Vincens haereditario possidebit omnia; et ero illi Deus et ille erit Mihi filius," significat quod qui vincunt mala apud se, hoc est, Diabolum, et non succumbunt cum tentantur a Babyloniis et Draconicis, in Caelum venturi sint, et ibi victuri in Domino et Dominus in illis [n. 890].

8. " Timidis autem, et infidis, et abominabilibus," significat illos qui in nulla fide sunt, et in nulla charitate, et inde in omnis generis malis [n. 891]; " et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et [omnibus] mendacibus," significat omnes illos qui nihili faciunt praecepta Decalogi, et non fugiunt aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivunt in illis [n. 892]; " pars illorum in stagno ardente igne et sulphure," significat illis Infernum ubi amores falsi et cupiditates mali sunt [n. 893]; "quae est altera mors," significat damnationem [n. 894].

9. " Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus est mecum dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem," significat influxum et manifestationem a Domino ex intimo Caeli de Nova Ecclesia, quae per Verbum erit conjuncta Domino [n. 895].

10. " Et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e Caelo a Deo," significat Johannem translatum in tertium Caelum, et visum ejus ibi apertum, coram quo manifestata est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam in forma urbis [n. 896].

11. " Habentem gloriam Dei; et lumen ejus simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti," significat quod in illa Ecclesia erit Verbum intellectum, quia translucens ex Sensu spirituali ejus [n. 897].

12. " Habentem murum magnum et altum," significat Verbum in Sensis litera, ex quo doctrina Novae Ecclesiae [n. 898]; " habentem portas duodecim," significat ibi omnes cognitiones veri et boni, per quas homo introducitur in Ecclesiam [n. 899]; " et super portis angelos duodecim, et nomina superscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis," significat Divina vera et bona Caeli, quae etiam sunt Divina vera et bona Ecclesiae, in cognitionibus illis, et custodias, ne quis intret nisi in illis sit ex Domino [n. 900].

13. " Ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, et ab occasibus portae tres," significat quod cognitiones veri et boni, in quibus spiritualis vita est e Caelo a Domino, per quas fit introductio in Novam Ecclesiam, sint pro illis qui in amore seu affectione boni sunt plus et minus, et pro illis qui in sapientia seu affectione veri sunt plus et minus [n. 901].

14. " Et murus urbis habens fundamenta duodecim," significat quod Verbum in Sensu literae contineat omnia doctrinae Novae Ecclesiae [n. 902]; " et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni," significat omnia doctrinae ex Verbo de Domino et de vita secundum praecepta Ipsius [n. 903].

15. " Et loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus," significat quod detur a Domino illis qui in bono amoris sunt facultas intelligendi et sciendi qualis est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam et ejus vera introducentia, et quoad Verbum ex quo [n. 904].

16. " Et urbs quadrangularis sita est," significat justitiam in illa [n. 905]; " longitudo ejus tanta est quanta et latitudo," significat quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant, sicut essentia et forma [n. 906]; " et mensus est urbem calamo ad stadia duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant," significat ostensum quale illius Ecclesiae ex doctrina, quod omnia ejus essent ex bono amoris [n. 907].

17. " Et mensus est murum ejus, centum quadraginta quatuor cubitorum," significat quod ostensum sit quale est Verbum in illa Ecclesia, quod ex illo sint omnia vera et bona ejus [n. 909]; " mensura hominis quae est Angeli," significat quale Ecclesiae istius quod unum faciat cum Caelo [n. 910].

18. " Et erat structura muri ejus jaspis," significat quod omne Divinum Verum in Sensu literae apud homines istius Ecclesiae transluceat ex Divino Vero in Sensu spirituali [n. 911]; " et urbs aurum purum simile vitro puro," significat quod inde omne Ecclesiae illius sit bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino [n. 912].

19, 20. " Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata," significat quod omnia doctrinae Novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi desumpta apud illos qui ibi sunt, apparitura sint in luce secundum receptionem [n. 914]; " fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus," significat omnia doctrinae illius ex Verbi Sensu literae in suo ordine apud illos qui immediate adeunt Dominum, et vivunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata; hi enim et non alii in doctrina amoris in Deum et amoris erga proximum sunt, quae duo sunt fundamenta religionis [n. 915].

21. " Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita," significat quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam [n. 916]; " et platea urbis aurum purum tanquam vitrum pellucidum," significat quod omne verum Ecclesiae illius et doctrinae ejus sit in forma bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino (n. 917).

22. " Et Templum non vidi in ea, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus," significat quod in hac Ecclesia non aliquod externum separatum ab interno erit, quia Ipse Dominus in Divino Humano Suo, a Quo est omne Ecclesiae, Solus aditur, colitur et adoratur [n. 918].

23. " Et urbs non opus habet sole et luna ut luceant in ea, quia Gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus," significat quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino vero Verbi a Solo Domino in luce spirituali [n. 919].

24. " Et gentes quae salvantur in luce ejus ambulabunt," significat quod omnes qui in bono vitae sunt et credunt in Dominum, ibi vivent secundum Divina vera, et videbunt illa intus in se, sicut oculus objecta [n. 920]; " et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in illam," significat quod omnes qui in veris sapientiae sunt ex bono spirituali, ibi confitebuntur Dominum, et Ipsi addicabunt omne verum et omne bonum, quae apud se sunt [n. 921].

25. " Et portae ejus non claudentur interdiu, nox enim non erit ibi," significat quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est aliquod falsum fidei [n. 922]; " et afferent gloriam et honorem gentium in illam," significat quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae et omne bonum Religionis sit ab Ipso [n. 923].

26. " Et non intrabit in illam ullum immundum, et faciens abominationem et mendacium," significat quod nemo in Novam Domini Ecclesiam recipiatur, qui adulterat bona et falsificat vera Verbi, et qui facit mala ex confirmatione et sic quoque falsa [n. 924]; " nisi qui scripti in Libro vitae Agni," significat quod non alii in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, recipiantur, quam qui credunt in Dominum, et vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo [n. 925].

 

(2) 直訳

1. " Et vidi Caelum novum et Terram novam," significat quod a Domino Novum Caelum ex Christianis formatum sit, quod hodie vocatur Caelum Christianum, ubi sunt qui Dominum coluerant, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerant, quibus inde est charitas et fides; 1. また、私は新しい天と新しい地を見た」は、主によりキリスト教徒からの新しい天界が形作られたことを意味する、それは今日、キリスト教の天界と呼ばれる、そこに主を礼拝するものがいる、またみことばの中のその方の戒めにしたがって生きる、それらの者にここから仁愛と信仰がある。

in quo etiam sunt omnes infantes Christianorum [n. 876]; その中にキリスト教徒のすべての幼児もまたいる(876)

" quia prius Caelum et prior Terra transiit," significat Caelos non a Domino, sed ab ipsis qui ex Christiano orbe in spiritualem mundum venerunt factos, qui omnes die Ultimi Judicii dissipati sunt [n. 877]; 「前ったからである、主からでない天界が意味される、しかし、その者自身からの、その者はキリスト教界から霊界の中にやって来た者〔から〕つくられた、その者はっすべて、最後の審判の日に追い散らされた(877)

" et Mare non erat amplius," significat externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt; similiter dissipatum esse [n. 878]. 「また、海はもはやなかった」は、最初の教会の設立から、キリスト教徒から集められた天界の外なるものを意味する、ここから取り除かれたまた救われた後に、その者は主のいのちの書に書かれてる、同様に追い散らされたこと(878)

2. " Et ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Caelo," significat Novam Ecclesiam in fine prioris a Domino instaurandam, quae consociata Novo Caelo in Divinis veris quoad doctrinam et quoad vitam erit [n. 879, 880]; 2. 「また、私、ヨハネは聖なる都、新しいエルサレムを見た、神から、天界から降った」は、前のものの終わりの中で、主により設立されることになる新しい教会を意味する、それは教えに関してまた生活に関して、神的真理の中で新しい天界と交わることになる(879. 880)

" paratam sicut Sponsam [ornatam] Marito suo." significat Ecclesiam illam per Verbum conjunctam Domino [n. 881]. 「花嫁のように(飾られて)準備された、その夫〔のため〕に」は、みことばによって主と結合したその教会を意味する(881)

3. " Et audivi vocem magnam e Caelo, dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus," significat Dominum ex amore loquentem et evangelizantem, quod Ipse nunc in Divino Humano Suo apud homines praesens futurus sit [n. 882]; 3. 「また、私は天から言っている、大きな声を聞いた、見よ、神の幕屋を、人間とともに」は、愛から話すまた福音をもたらす主を意味する、その方がその神的人間性の中で今や人間のもとに現在することになること(882)

"et habitabit cum illis, et illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus eorum," significat conjunctionem Domini, quae talis est ut illi sint in Ipso et Ipse in illis [n. 883]. 「また〔神は〕彼らとともに、また彼らはその方の民になる、またその方は彼らとともに彼らの神になる」は、主の結合を意味する、それはそのようなものである、彼らがその方の中にまたその方が彼らの中にいるような(883)

4. " Et absterget Deus omnem lachrymam ex oculis illorum, et mors non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque labor, non erit amplius; quia priora transiverunt," significat quod Dominus auferet illis omnem dolorem animi, timorem pro damnatione, pro malis et falsis ex Inferno, proque tentationibus ex illis, et non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est [n. 884, 885]. 4. 「また神は彼らの目からすべての涙をぬぐい取るであろう、また死はもはやない、嘆きもない、叫びもない、労苦(苦悩)ない、もはやないであろう。前のものは過ぎ去ってしまったからである」は、主が彼らからアニムス(心)のすべての苦痛(悲しみ)を、断罪に対する恐れを、地獄からの悪と虚偽に対する、それからの試練に対するものも、取り去ることを意味する、またそれらの(を)思い出さない、竜が、その者は引き入れた・ひき起こした(infero)、追い払われたからである(884, 885)

5. " Et dixit Sedens super Throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt," significat Dominum confirmantem omnes de Novo Caelo et de Nova Ecclesia post peractum Ultimum Judicium [n. 886]. 5. 「また、王座の上に座っている方が言った、見よ、わたしは新しいものを、すべてのものを、つくる(する)。また、私に言った、書け、これらのことばは真実(真理)信ずるにたるものであるからである」は、最後の審判後、新しい天界についてと新しい教会についてのすべてのものの主の確証を意味する(886)

6. " Et dixit mihi, Factum est," significat quod sit Divina Veritas [n. 887]; 6. 「また、私に言った、行なわれた」は、神的真理であることを意味する(887)

" Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis," significat quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod ab Ipso omnia in Caelis et in Terris facta sint, ac per Divinam Ipsius providentiam regantur, et secundum illam fiant [n. 888]; 「わたしはアルファとオメガである、始めと終わり」は、主が天地の神であること、またその方により天界の中の地の中のすべてのものがつくられたことを意味する、そしてその方の神的摂理によって支配される、またそれにしたがって行なわれる(888)

" Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis," significat quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt [n. 889]. 「わたしは渇いている者にいのちの水の泉から与える、ただで」は、主が彼らに、その者は何らかの霊的な役立ちから真理を望む、みことばを通してご自分からすべての者を当たれることを意味する、それらは彼らの役立ちに益する(役立つ) (889)

7. " Vincens haereditario possidebit omnia; et ero illi Deus et ille erit Mihi filius," significat quod qui vincunt mala apud se, hoc est, Diabolum, et non succumbunt cum tentantur a Babyloniis et Draconicis, in Caelum venturi sint, et ibi victuri in Domino et Dominus in illis [n. 890]. 7. 「勝つ者は、相続(と)してすべてのものを所有するであろう。また、わたしは彼に神となる、また、彼はわたしに息子となる」は、自分自身のもとの悪に、すなわち、悪魔に、勝つ者は、また、バビロンの住民と竜により誘惑される(試練を与えられる)とき惑わされない、天界の中にやって来ることになる、またそこで主の中に生きる、また主は彼らの中に(890)

8. " Timidis autem, et infidis, et abominabilibus," significat illos qui in nulla fide sunt, et in nulla charitate, et inde in omnis generis malis [n. 891]; 8. 「けれども、臆病な者に、また不信仰な者に、また忌まわしい者に」は、彼らを意味する、その者は何も信仰の中にいない、また何も仁愛の中に〔い〕ない、またここからすべての種類の悪の中に〔いる〕(891)

" et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et [omnibus] mendacibus," significat omnes illos qui nihili faciunt praecepta Decalogi, et non fugiunt aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivunt in illis [n. 892]; 「また殺人者に、また淫行者に、また魔法使い(呪文を唱える者)に、また偶像崇拝者に、またうそをつくすべての者に」は、すべての彼らを意味する、その者は十戒の戒めを何も行なわない、また何らかの悪を避けいない、そこに罪として名前を挙げられている、またそれゆえそれらの中に生きる(892)

" pars illorum in stagno ardente igne et sulphure," significat illis Infernum ubi amores falsi et cupiditates mali sunt [n. 893]; 「彼らの部分が火と硫黄の燃える池の中に〔ある〕」は、彼らに〔ある〕地獄を意味する、そこに虚偽への愛と悪への欲望がある(893)

"quae est altera mors," significat damnationem [n. 894]. 「それは第二の死である」は、断罪を意味する(894)

9. " Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus est mecum dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem," significat influxum et manifestationem a Domino ex intimo Caeli de Nova Ecclesia, quae per Verbum erit conjuncta Domino [n. 895]. 9. また、私に七人の天使のひとりがやって来た、最後の七つの災害に満ちている七つの鉢を持っている、また、私に話した、言って。来い、私はあなたに花嫁を小羊の妻を見せる」は、新しい教会について主による最内部の天界からの流入と明示を意味する、それは、みことばによって主の結合があるであろう(895)

10. " Et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e Caelo a Deo," significat Johannem translatum in tertium Caelum, et visum ejus ibi apertum, coram quo manifestata est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam in forma urbis [n. 896]. 10. 「また、私を連れ去った、霊の中で、大きなまた高い山の上へ、また、私に見せた、聖なる大きな都エルサレムを、神から、天から降っている」は、第三の天界の中に移されたヨハネを意味する、またそこで開かれた彼の視覚を、その前に主の新しい教会が教えに関して都の形の中で示された(896)

11. " Habentem gloriam Dei; et lumen ejus simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti," significat quod in illa Ecclesia erit Verbum intellectum, quia translucens ex Sensu spirituali ejus [n. 897]. 11. 「神の栄光を持っている。またその光は最も価値のある石に似て〔いた〕、あたかも碧玉の石のような、光り輝く水晶に似た」は、その教会の中にみことばの真理の近いが理解力があるであろうことを意味する、その霊的な意味から透明であるからである(897)

12. " Habentem murum magnum et altum," significat Verbum in Sensis litera, ex quo doctrina Novae Ecclesiae [n. 898]; 12. 「大きな高い城壁を持っている」は、文字どおりの意味の中のみことばを意味する、それから新しい教会の教えが〔ある〕(898)

" habentem portas duodecim," significat ibi omnes cognitiones veri et boni, per quas homo introducitur in Ecclesiam [n. 899]; 「十二の門を持っている」は、そこに真理と善のすべての認識(知識)〔がある〕、それらによって、人間は教会の中に導き入れられることを意味する(899)

" et super portis angelos duodecim, et nomina superscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis," significat Divina vera et bona Caeli, quae etiam sunt Divina vera et bona Ecclesiae, in cognitionibus illis, et custodias, ne quis intret nisi in illis sit ex Domino [n. 900]. 「また門の上に十二の天使、また名前が書かれていた、それらはイスラエル民族の十二の部族である」は、天界の神的真理と善を意味する、それらは教会の神的真理と善でもある、それらの知識(認識)の中の、また保護(防御・見張り)を〔意味する〕、だれがか入らないように、主からそれらの中にいるのでないなら(900)

13. " Ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, et ab occasibus portae tres," significat quod cognitiones veri et boni, in quibus spiritualis vita est e Caelo a Domino, per quas fit introductio in Novam Ecclesiam, sint pro illis qui in amore seu affectione boni sunt plus et minus, et pro illis qui in sapientia seu affectione veri sunt plus et minus [n. 901]. 13. 「東に三つの門、北に三つの門、南に三つの門、西に三つの門」は、真理と善の認識(知識)、それらの中に霊的ないのちが主から天界からある、それらによって新しい教の中への導入が行なわれる、彼らに対してあることを意味する、その者は善の愛または情愛の中にいる、多かれ少なかれ、まあ彼らに対して、その者は真理の知恵または情愛の中にいる、多かれ少なかれ(901)

14. " Et murus urbis habens fundamenta duodecim," significat quod Verbum in Sensu literae contineat omnia doctrinae Novae Ecclesiae [n. 902]; 14. 「また都の城壁は十二の土台(基礎)を持っている」は、文字どおりの意味の中のみことばが新しい教会のすべての教えを含んでいることを意味する(902)

" et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni," significat omnia doctrinae ex Verbo de Domino et de vita secundum praecepta Ipsius [n. 903]. 「またそれらの中に小羊の使徒の十二の名前が〔書かれていた〕」は、みことばからのすべての教えを意味する、主についてまたその方の戒めにしたがった生活について(903)

15. " Et loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus," significat quod detur a Domino illis qui in bono amoris sunt facultas intelligendi et sciendi qualis est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam et ejus vera introducentia, et quoad Verbum ex quo [n. 904]. 15. 「また、私と話している者は金のアシを持っていた、都とその門とその城壁を測るために」は、彼らに与えられることを意味する、その者は愛の善、理解するまた知る能力の中にいる、主の新しい教会がどんなものであるか、教えと導き入れるその真理に関して、またそれからのみことばに関して(904)

16. " Et urbs quadrangularis sita est," significat justitiam in illa [n. 905]; 16. 「また、都は四角の位置である」は、その中の公正を意味する(905)

" longitudo ejus tanta est quanta et latitudo," significat quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant, sicut essentia et forma [n. 906]; 「またその長さはそれだけである、どれだけ幅と」は、その教会の中の善と真理が一つのものとなっていることを意味する、本質と形のように(906)

" et mensus est urbem calamo ad stadia duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant," significat ostensum quale illius Ecclesiae ex doctrina, quod omnia ejus essent ex bono amoris [n. 907]. 「また都はアシで、十二千スタディオンに測られた。その長さと幅と高さは等しかった」は、教えたからその教会の性質が示されたことを意味する、そのすべてのものが愛の善からであったこと(907)

17. " Et mensus est murum ejus, centum quadraginta quatuor cubitorum," significat quod ostensum sit quale est Verbum in illa Ecclesia, quod ex illo sint omnia vera et bona ejus [n. 909]; 17. 「また、その城壁が測られた、百四十四キュービット〔であった〕」は、その教会の中でみことばがどんなものであるか示されたことを意味する、それからそのすべての真理と善があること(909)

" mensura hominis quae est Angeli," significat quale Ecclesiae istius quod unum faciat cum Caelo [n. 910]. 「人間の尺度で、それは天使の」は、その教会の性質を、天界と一つのものとなっていることを意味する(910)

18. " Et erat structura muri ejus jaspis," significat quod omne Divinum Verum in Sensu literae apud homines istius Ecclesiae transluceat ex Divino Vero in Sensu spirituali [n. 911]; 18. 「またその城壁の構造は碧玉であった」は、その教会の人間のもとの文字どおりの意味の中のすべての神的真理は、霊的な意味の中の新定期真理から透明であることを意味する(911)

" et urbs aurum purum simile vitro puro," significat quod inde omne Ecclesiae illius sit bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino [n. 912]. 「また都は純粋なガラスに似た純金〔であった〕」は、ここからその教会のすべてのものは、主からの天界からの光と一緒に流入する愛の善であることを意味する(912)

19, 20. " Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata," significat quod omnia doctrinae Novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi desumpta apud illos qui ibi sunt, apparitura sint in luce secundum receptionem [n. 914]; 19, 20. 「また、都の城壁の土台(基礎)はすべての宝石で飾られ〔てい〕た」は、みことばの文字どおりの意味から取られた新しいエルサレムのすべての教えが、彼らのもとで、その者はそこにいる、受け入れにしたがって光の中で見られることになることを意味する(914)

" fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus," significat omnia doctrinae illius ex Verbi Sensu literae in suo ordine apud illos qui immediate adeunt Dominum, et vivunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata; 「第一の土台は碧玉、第二はサファイア、第三は玉髄、第四は緑玉(エメラルド)第五は紅しまめのう、第六は紅玉髄、第七は貴かんらん石、第八は緑柱石、第九はトパーズ、第十は緑玉髄、第十一はヒヤシンス石、第十二は紫水晶」は、みことばの文字どおりの意味からのそのすべての教えを意味する、その順序の中で、彼らのもとに、その者は直接に主に近づく、また十戒の戒めにしたがって生きる、悪を罪として避けて。

hi enim et non alii in doctrina amoris in Deum et amoris erga proximum sunt, quae duo sunt fundamenta religionis [n. 915]. というのは、これらの者が、また他の者でなく、神への愛と隣人に対する愛の教えの中にいるから、それら二つのものは宗教の基礎である(915)

21. " Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita," significat quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam [n. 916]; 21. 「十二の門は十二の真珠〔であった〕。それぞれの門は一つの真珠からであった」は、主の認知と知識が、真理と善のすべての認識

author:yasubee, category:原典講読『啓示された黙示録』, 01:10
comments(0), trackbacks(0), pookmark
Comment









Trackback
url: http://mhblog.aoi-press.com/trackback/1094908