RSS | ATOM | SEARCH
原典講読『啓示された黙示録』 880(原文と直訳[4]まで)

(1) 原文

880. Quod per "Hierosolymam" in Verbo intelligatur Ecclesia, est quia ibi in Terra Canaane, et non alibi, Templum erat, Altare erat, sacrificia fiebant, ita ipse cultus Divinus; quare etiam tria festa quotannis ibi celebrabantur, et ad illa omnis masculus totius terrae mandatus est venire: ex eo est quod per "Hierosolymam" significetur Ecclesia quoad cultum, et inde quoque Ecclesia quoad doctrinam, nam cultus praescribitur in doctrina et fit secundum illam: tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in Suo Templo, et postea ibi glorificavit Humanum Suum. Quod per "Hierosolymam" intelligatur Ecclesia quoad doctrinam et inde cultum, ex pluribus locis in Verbo patet, ut ex his. Apud Esajam:

 

"Propter Sionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor Justitia ejus, et Salus ejus sicut lampas ardeat: tunc videbunt Gentes Justitiam tuam, et omnes Reges Gloriam tuam: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris corona decoris in manu Dei tui: beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur. Ecce Salus tua veniet, ecce merces Ipsius cum Ipso: et vocabunt illos, Populus sanctitatis, Redempti Jehovae: et tu vocaberis quaesita urbs, non deserta" (lxii. 1-4, 11, 12).

 

[2] Agitur in toto illo capite de Adventu Domini, et de nova ab Ipso instauranda Ecclesia. Nova haec Ecclesia est, quae intelligitur per "Hierosolymam," cui vocabitur nomen novum quod os Jehovae enuntiabit, quaeque erit corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei, in qua Jehovah beneplacebit, et quae vocabitur urbs quaesita et non deserta. Per haec non potest intelligi Hierosolyma, in qua, cum Dominus in mundum venit, fuerunt Judaei; nam illa erat in omni contrario; quae potius vocanda erat Sodoma

 

(Ut quoque vocatur Apoc. xi. 8; Esaj. iii. 9; Jerem. xxiii. 14; Ezech. xvi. 46, 48).

 

[3] Alibi apud Esajam:

 

"Ecce Ego creans Caelum novum et Terram novam; non commemorabuntur priora: laetamini et exultate in aeternitates, quae Ego creans. Ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super Hierosolyma, et laeter super populo Meo. Tunc lupus et agnus pascent simul: non malum facient in toto monte sanctitatis Meae" (lxv. 17-19, 25);

 

etiam in hoc capite agitur de Adventu Domini, et de Ecclesia ab Ipso instauranda, quae non instaurata est apud illos qui in Hierosolyma, sed apud illos qui extra illam erant; quare haec Ecclesia intelligitur per "Hierosolymam" quae erit Domino "exultatio," et cujus populus erit Ipsi "laetitia;" tum ubi "lupus et agnus pascent simul," et ubi "non malum facient." Hic quoque dicitur quemadmodum in Apocalypsi, quod Dominus "creaturus Caelum novum et Terram novam," et quoque quod "creaturus sit Hierosolymam," per quae similia significantur. [4] Alibi apud Esajam:

 

"Excitare, excitare, indue robur tuum Zion; indue vestes decoris tui Hierosolyma, urbs sanctitatis; quia non addet ut in te veniat amplius praeputiatus et immundus: excute te e pulvere, surge, sede Hierosolyma. Cognoscet populus Nomen Meum in die illo, nam Ego Ille Qui loquor, ecce Me: consolatus est Jehovah populum Suum, redemit Hierosolymam" (lii. 1, 2, 6, 9);

 

etiam in eo capite agitur de Adventu Domini, et de Ecclesia ab Ipso instauranda; quare per "Hierosolymam," in quam "non amplius veniet praeputiatus et immundus," et quam "Dominus redimet," intelligitur Ecclesia; et per "Hierosolymam Urbem sanctitatis," Ecclesia quoad doctrinam a Domino et de Domino. [5] Apud Zephaniam:

 

"Jubila filia Zionis, laetare ex omni corde filia Hierosolymae; Rex Israelis in medio tui, ne time malum amplius; laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore tuo, exultabit super te cum jubilo; dabo vos in nomen et laudem omnibus populis terrae" (iii. 14, 15, 17, 20{1});

 

similiter hic de Domino et de Ecclesia ab Ipso, super qua "Rex Israelis," Qui est Dominus, "laetabitur cum gaudio, exultabit cum jubilo," et in Cujus amore "requiescet," et Qui dabit illos "in nomen et laudem omnibus populis terrae." [6] Apud Esajam:

 

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus et Formator tuus; dicens Hierosolymae, Habitaberis, et urbibus Jehudae, Aedificabimini" (xliv. 24, 26).

 

Et apud Danielem:

 

"Scito et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, Septimanae Septem" (ix.{2} 25);

 

quod per "Hierosolymam" etiam hic intelligatur Ecclesia, patet, quoniam haec a Domino restituebatur et aedificabatur, non autem Hierosolyma sedes Judaeorum. [7] Per "Hierosolymam" intelligitur Ecclesia a Domino etiam in sequentibus locis. Apud Sachariam:

 

"Sic dixit Jehovah, Revertar ad Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae; unde vocabitur Hierosolyma, Urbs veritatis, et Mons Jehovae Zebaoth, Mons sanctitatis" (viii. 3, 20-23);

 

apud Joelem:

 

"Tunc cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester, habitans in Zione, Monte sanctitatis, et erit Hierosolyma sanctitas; et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem" (iv. 17-21 [B.A. iii. 17, 18, 20]);

 

apud Esajam:

 

"In die illo erit germen Jehovae in decus et in gloriam; et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur: omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma" (iv. 2, 3);

 

apud Micham:

 

"In extremitate dierum erit Mons domus Jehovae constitutus in caput montium; nam e Zione exibit doctrina, et Verbum Jehovae ex Hierosolyma; ad te veniet regnum prius, regnum filiae Hierosolymae" (iv. 1, 2, 8);

apud Jeremiam:

 

"In tempore illo vocabunt Hierosolymam Thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob Nomen Jehovae Hierosolymam; neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali" (iii. 17);

 

apud Esajam:

 

"Specta Zionem, Urbem festi stati nostri: oculi tui videant Hierosolymam, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et omnes funes ejus non avellentur" (xxxiii. 20).

(Praeter etiam alibi, ut Esaj. xxiv. 23; cap. xxxvii. 32; cap. lxvi. 10-14; Sach. xii. 3, 6, 8-10: cap. xiv. 8, 11, 12, 21; Malach. iii. 2, 4; Psalm. cxxii. 1-7; Psalm. cxxxvii. 5-7{3})

 

[8] Quod per "Hierosolymam" in illis locis intelligatur Ecclesia quae a Domino instauranda erat, et non Hierosolyma in Terra Canaane a Judaeis habitata, constare etiam potest a locis in Verbo, ubi de hac dicitur, quod prorsus deperdita sit, et quod destruenda

 

(Ut Jerem. v. 1: cap. vi. 6,7; cap. vii. 17, 18, seq.; cap. Viii. 6-8, seq. cap. ix. 10, 11, 13, seq.: cap. xiii. 9, 10, 14: cap. xiv. 16; Thren. i. 8, 9, 17; Ezech. iv. 1 ad fin.; cap. v. 9 ad fin.; cap. xii. 18, 19; cap. xv. 6-8; cap. xvi. 1-63; cap. xxiii. 1-49: Matth. xxiii. 37, 38; Luc. xix. 41-44: cap. xxi. 20-22; cap. xxiii. 28-30; et multis aliis in locis).

 

@1 14, 15, 17, 20 pro "14, 15, 17, 17, 20" @2 ix. pro "x." @3 5-7 pro "4, 5, 6"

 

(2) 直訳

880. Quod per "Hierosolymam" in Verbo intelligatur Ecclesia, est quia ibi in Terra Canaane, et non alibi, Templum erat, Altare erat, sacrificia fiebant, ita ipse cultus Divinus; みことばの中の「エルサレム」によって教会が意味されることは、カナンの地の中にそこに〜からである、また他のところに内、神殿があった、祭壇があった、いけにえが行なわれた、そのように神的な礼拝そのものが。

quare etiam tria festa quotannis ibi celebrabantur, et ad illa omnis masculus totius terrae mandatus est venire: それゆえ、毎年、三つの祭りもまたそこに祝われた、またそこへ全地のすべての男は来ることが命令された。

ex eo est quod per "Hierosolymam" significetur Ecclesia quoad cultum, et inde quoque Ecclesia quoad doctrinam, nam cultus praescribitur in doctrina et fit secundum illam: そのことからである、「エルサレム」によって礼拝に関する教会が、またここから教えに関する教会もまた意味されること、なぜなら、礼拝は教えの中で規定される、またそれにしたがって行なわれるからである。

tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in Suo Templo, et postea ibi glorificavit Humanum Suum. なおまた、主はエルされの中にいた、また自分の神殿の中で教えた、またその後、そこで自分の人間性を栄化した。

Quod per "Hierosolymam" intelligatur Ecclesia quoad doctrinam et inde cultum, ex pluribus locis in Verbo patet, ut ex his. 「エルサレム」によって、教えに、またここから礼拝に関する教会が意味されることは、みことばの中の多くの箇所から明らかである、例えばこれらから。

Apud Esajam: 「イザヤ書」のもとに――

 

"Propter Sionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor Justitia ejus, et Salus ejus sicut lampas ardeat: 「シオンのために、わたしは黙らない、またエルサレムのために、わたしは休まない、その義が輝きのように出るまでは、またその救いが明かりのように燃える〔まで〕。

tunc videbunt Gentes Justitiam tuam, et omnes Reges Gloriam tuam: その時、国民はあなたの義を見るであろう、またすべての王はあなたの栄光を。

et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; また、あなたに、新しい名前が呼ばれる、そえをエホバの口が発声する。

et eris corona decoris in manu Dei tui: またあなたは、あなたの神の手の中の似つかわしい冠となる。

beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur. エホバはあなたを(in+奪格)喜ぶ、またあなたの地は結婚させられる。

Ecce Salus tua veniet, ecce merces Ipsius cum Ipso: 見よ、あなたの救いがやって来る、見よ、その方の報酬がその方とともに。

et vocabunt illos, Populus sanctitatis, Redempti Jehovae: また彼らを呼ぶであろう、神聖な民、エホバにあがなわれた者と。

et tu vocaberis quaesita urbs, non deserta" (lxii. 1-4, 11, 12). また、あなたは求められた都と呼ばれる、また見捨てられた〔都と呼ばれ〕ない」(62:1-4, 11, 12)

 

[2] Agitur in toto illo capite de Adventu Domini, et de nova ab Ipso instauranda Ecclesia. [2] その全章の中で主の来臨について、またその方により設立された新しい教会について扱われている。

Nova haec Ecclesia est, quae intelligitur per "Hierosolymam," cui vocabitur nomen novum quod os Jehovae enuntiabit, quaeque erit corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei, in qua Jehovah beneplacebit, et quae vocabitur urbs quaesita et non deserta. この新しい教会である、それが「エルサレム」によって意味される、それに新しい名前が呼ばれる、それをエホバの口が発声する、そしてまたエホバの手の中の似つかわしい冠となる、また神の手の中の王のかぶり物、それを(in+奪格)エホバは喜ぶ、またそれは求められた都と呼ばれる、また見捨てられた〔都と呼ばれ〕ない。

Per haec non potest intelligi Hierosolyma, in qua, cum Dominus in mundum venit, fuerunt Judaei; これらによって、エルサレムが意味されることができない、その中に、主が世の中にやって来たとき、ユダヤ人がいた。

nam illa erat in omni contrario; なぜなら、それはすべての正反対のものの中にあったからである。

quae potius vocanda erat Sodoma それは、むしろソドムと呼ばれるべきであった

 

(Ut quoque vocatur Apoc. xi. 8; Esaj. iii. 9; Jerem. xxiii. 14; Ezech. xvi. 46, 48). (黙示録11:8にもまた呼ばれているように、イザヤ3:9、エレミヤ23:14、エゼキエル16:46, 48)

 

[3] Alibi apud Esajam: [3] 他の箇所に、「イザヤ書」のもとに――

 

"Ecce Ego creans Caelum novum et Terram novam; 「見よ、わたしは新しい天と新しい地を創造している。

non commemorabuntur priora: 前のものは思い出されない。

laetamini et exultate in aeternitates, quae Ego creans. 永遠に喜べ、また小躍りして喜べ、それらをわたしは創造している。

Ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super Hierosolyma, et laeter super populo Meo. 見よ、わたしはエルサレムを歓喜を創造する、またその民を喜びを、エルサレムの上で小躍り〔する〕ために、またわたしの民の上で喜ぶ。

Tunc lupus et agnus pascent simul: その時、オオカミと子羊は一緒に(草を)食う。

non malum facient in toto monte sanctitatis Meae" (lxv. 17-19, 25); わたしの神聖な全山の中で悪は行なわれない」(55:17-17, 25)

etiam in hoc capite agitur de Adventu Domini, et de Ecclesia ab Ipso instauranda, quae non instaurata est apud illos qui in Hierosolyma, sed apud illos qui extra illam erant; この章の中でもまた主の来臨について扱われている、またその方により設立される教会について、それは彼らのもとに設立されない、エルサレムの中の者、しかし、彼らのもとに、その外にいた者。

quare haec Ecclesia intelligitur per "Hierosolymam" quae erit Domino "exultatio," et cujus populus erit Ipsi "laetitia;" それゆえ、この教会が「エルサレム」によって意味される、それは主に「歓喜」となる、またその民はその方に「喜び」となる。

tum ubi "lupus et agnus pascent simul," et ubi "non malum facient." なおまたそこに「オオカミと子羊は一緒に(草を)食う」またそこに「悪は行なわれない」。

Hic quoque dicitur quemadmodum in Apocalypsi, quod Dominus "creaturus Caelum novum et Terram novam," et quoque quod "creaturus sit Hierosolymam," per quae similia significantur. 個々にもまた言われている、「黙示録」の中にのように、主が「新しい天と新しい地を創造するであろう」こと、そしてまた「エルサレムが創造されるであろう」こと、それによって同様のものが意味される。

[4] Alibi apud Esajam: [4] 他の箇所に、「イザヤ書」のもとに――

 

"Excitare, excitare, indue robur tuum Zion; 「起きよ、起きよ、あなたの力強さを着よ、シオン。

indue vestes decoris tui Hierosolyma, urbs sanctitatis; あなたに似つかわしい衣服を着よ、エルサレム、神聖な都。

quia non addet ut in te veniat amplius praeputiatus et immundus: 繰り返さないからである、あなたの中にもはや無割礼者と汚れた者がやって来ないように。

excute te e pulvere, surge, sede Hierosolyma. あなたは、ちりから(を)振り落とせ、立ち上がれ、座れ。

Cognoscet populus Nomen Meum in die illo, nam Ego Ille Qui loquor, ecce Me: その日の中で谷は私の名前を知る、なぜなら、わたしは、話す者であるからである、見よ、わたしを。

consolatus est Jehovah populum Suum, redemit Hierosolymam" (lii. 1, 2, 6, 9); エホバはご自分の民を慰める、エルサレムをあがなう」(52:1, 2, 6, 9)

 

etiam in eo capite agitur de Adventu Domini, et de Ecclesia ab Ipso instauranda; その章の中でもまた主の来臨について扱われている、またその方により設立される教会について。

quare per "Hierosolymam," in quam "non amplius veniet praeputiatus et immundus," et quam "Dominus redimet," intelligitur Ecclesia; それゆえ、「エルサレム」によって、その中に「もはや無割礼者と汚れた者がやって来ない」またそれを「主があがなう」、教会が意味される。

et per "Hierosolymam Urbem sanctitatis," Ecclesia quoad doctrinam a Domino et de Domino. また「神性は都エルサレム」によって、主からまた主についての教えに関する教会が〔意味される〕。

 

原文の用意はネット上の原文をダウンロードする(その他もある)単純作業であるが、保存しないまま、ちょっとした誤作動の結果、6時間ぐらいの仕事量が一瞬で消えた(ある程度終えたら保存しておくのがよい)。なので、この購読もこれだけとし、同じ作業のやり直しに取りかかる。

author:yasubee, category:原典講読『啓示された黙示録』, 22:30
comments(0), trackbacks(0), pookmark
Comment









Trackback
url: http://mhblog.aoi-press.com/trackback/1094915