RSS | ATOM | SEARCH
原典講読『啓示された黙示録』 第22章(各節の内容)の原文

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

個々(各個)内容

 

(1) 原文

1. " Et ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exeuntem e Throno Dei et Agni," significat Apocalypsin nunc quoad Sensum spiritualem apertam explicatam,{1} ubi Divina Vera in copia a Domino revelata sunt, pro illis qui in Nova Ipsius Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt [n. 932].

@1 apertam et explicatam pro "apertum et explicatum"

2. " In medio plateae et fluvii hinc et hinc Arbor vitae faciens fructus duodecim," significat quod in intimis veritatum doctrinae et inde vitae in Nova Ecclesia sit Dominus in Divino Suo Amore, a Quo omnia bona quae homo ibi facit apparenter sicut ex se, profluunt [n. 933, 934]; " juxta mensem quemvis reddens fructum suum," significat quod Dominus producat bona apud hominem secundum omnem statum veri apud illum [n. 935]; " et folia arboris in medicinam gentium," significat vera rationalia inde, per quae illi qui in malis et inde falsis sunt, perducuntur ad cogitandum sane et ad vivendum decenter [n.936].

3. " Et ullum devotum non erit ibi, et Thronus Dei et Agni in illa erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi," significat quod in Ecclesia, quae Nova Hierosolyma, non aliqui separati a Domino erunt, quia Ipse Dominus ibi regnabit, et illi qui in veris per Verbum ab Ipso sunt, et faciunt mandata Ipsius, cum Ipso erunt, quia conjuncti [n. 937].

4. " Et videbunt Faciem Ipsius, et nomen Ipsius in frontibus illorum," significat quod convertent se ad Dominum et Dominus Se ad illos, quia conjuncti per amorem [n. 938, 939].

5. " Et nox non erit ibi, et non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus [Deus] illustrat illos," significat quod in Nova Hierosolyma non erit aliquod falsum fidei, et quod homines in cognitionibus de Deo ibi non erunt ex lumine naturali quod est ex propria intelligentia, et ex gloria oriunda ex fastu, sed erant in luce spirituali ex Verbo a Solo Domino [n. 940]; " et regnabunt in saecula saeculorum," significat quod erunt in Regno Domini, et in conjunctione cum Ipso in aeternum [n. 941].

6. " Et dixit mihi, Haec verba fida et vera," significat quod haec pro certo sciant, quia Ipse Dominus id testatus dixit [n. 942]; " et Dominus Deus sanctorum Prophetarum misit Angelum Suum ad monstrandum servis Suis quae oportet fieri cito," significat quod Dominus, ex Quo est Verbum utriusque Foederis, per Caelum revelaverit illis, qui in veris ex Ipso sunt, illa quae certe futura sunt [n. 943].

7. " Ecce venio cito; beatus servans verba prophetiae (Libri) hujus," significat quod Dominus certe venturus sit, et daturus vitam aeternam illis qui custodiunt et faciunt vera seu praecepta doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti [n. 944].

8. " Et ego Johannes videns haec et audiens; et cum audivi et vidi, procidi adorare ante pedes Angeli, qui monstrabat mihi haec," significat quod Johannes opinatus sit, quod Angelus qui a Domino missus est ad illum, ut in statu spiritus teneretur, esset Deus Qui revelavit illa, cum tamen non ita erat; angelus enim solum monstrabat quod Dominus manifestavit [n. 945].

9. " Et dicit mihi, Vide ne; conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum Prophetarum, et servantium verba Libri hujus; Deum adora," significat quod Angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus, sicut fratres fratribus, illis qui in doctrina Novae Hierosolymae sunt, et faciunt praecepta ejus, et quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit [n. 946].

10. " Et dicit{1} mihi, Ne obsignes verba prophetiae (Libri) hujus, quia tempus prope est," significat quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, et quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut alicui salventur [n. 947].

@1 dicit pro "dixit"

11. " Injustus injustus fiat adhuc, et sordidus sordescat adhuc, et justus{1} justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc," significat statum omnium in particulari post mortem, et ante ejus judicium, et in communi ante Ultimum Judicium: quod illis qui in malis sunt auferentur bona, et qui in falsis auferentur vera; ac vicissim quod illis qui in bonis sunt auferentur mala, et qui in veris auferentur falsa [n. 948].

@1 justus pro "injustus"

12. " Et ecce venio cito, et merces Mea cum Me, reddens unicuique sicut opus ejus erit," significat quod Dominus certe venturus sit, et quod Ipse sit Caelum et felicitas vitae aeternae, cuique, secundum fidem in Ipsum et vitam secundum praecepta Ipsius [n. 949].

13. " Ego sum Alpha et Omega. Principium et Finis, Primus et Ultimus," significat quia Dominus est Deus Caeli et Terrae, et ab Ipso omnia in Caelis et in Terris facta sunt, et per Divinam Ipsius Providentiam reguntur, et secundum illam fiunt [n. 950].

14. " Beati facientes mandata Ipsius, ut sit potestas illorum in Arbore vitae, et portis ingrediantur in Urbem," significat quod felicitas aeterna sit illis qui vivunt secundum praecepta Domini, propter finem ut sint in Domino et Dominus in illis per amorem, et in Nova Ipsius Ecclesia per cognitiones de Ipso [n. 951].

15. " Foris vero canes, et incantatores, et scortatores, et homicidae, et idololatrae, et omnis amans et faciens mendacium," significat quod non aliquis in Novam Hierosolymam recipiatur, qui nihili facit praecepta Decalogi, et non fugit aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivit in illis [n. 952].

16. " Ego Jesus misi Angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis," significat testificationem a Domino coram toto Christiano orbe, quod verum sit quod Solus Dominus manifestaverit illa quae in hoc Libro descripta sunt, ut et quae nunc aperta sunt [n. 953]; "Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina," significat quod sit Ipse Dominus, qui natus est in Mundo, et tunc fuit Lux, et qui venturus cum nova Luce, quae coram Nova Ipsius Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, oritura est [n. 954].

17. "Et Spiritus et Sponsa dicunt, Veni" significat quod Caelum et Ecclesia Adventum Domini desiderent [n. 955]; "et audiens dicat Veni, et sitiens veniat, ac volens accipiat aquam vitae gratis," significat quod qui scit aliquid de Adventu Domini, et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; et quod qui desiderat vera, oret ut Dominus cum luce veniat; et qui amat vera, tunc accepturus sit illa a Domino absque sua opera [n. 956].

18. " Contestor enim omni audienti verba prophetiae Libri hujus, si quis addiderit ad haec, addet Deus super illum plagas scriptas in Libro hoc," significat quod qui legunt et sciunt vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, et usque agnoscunt alium Deum quam Dominum, et aliam fidem quam in Ipsum, addendo aliquid per quod duo illa destruant, non possint aliter quam perire ex falsis et malis, quae per plagas in hoc Libro descriptas significantur [n. 957].

19. " Et si quis abstulerit e verbis Libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus e Libro vitae, et ex Urbe sancta, et scriptis in Libro hoc," significat quod qui legunt et sciunt vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, et usque agnoscunt alium Deum quam Dominum, et aliam fidem quam in Ipsum, auferendo aliquid per quod illa duo destruant, non possint aliquid sapere et appropriare sibi ex Verbo, nec recipi in Novam Hierosolymam, neque habere sortem cum illis qui [in] Regno Domini sunt [n.958, 959].

20. " Dicit{1} Testans haec, Etiam venio cito[; amen]. Etiam veni, Domine Jesu," significat Dominum, Qui revelavit Apocalypsin, et nunc aperuit illam, testificantem hoc Evangelium, quod in Divino Humano Suo, quod suscipit in mundo et glorificavit, veniat ut Sponsus et Maritus, et quod Ecclesia Ipsum desideret ut Sponsa et Uxor [n. 960].

@1 Dicit pro "Dixit"

author:yasubee, category:原典講読『啓示された黙示録』, 00:28
comments(0), trackbacks(0), pookmark
Comment









Trackback
url: http://mhblog.aoi-press.com/trackback/1094966