RSS | ATOM | SEARCH
原典講読『啓示された黙示録』 939(原文と直訳)

(1) 原文

939. Quod per "videre Facies Domini" non intelligatur videre Facies Ipsius, sed cognoscere et agnoscere Ipsum qualis est quoad Divina Ipsius attributa, quae plura sunt; et quod illi qui Ipsi per amorem conjuncti sunt, cognoscant Ipsum, et sic videant Faciem Ipsius, constare potest a sequentibus locis:

 

"Quid Mihi multitudo sacrificiorum; quando veneritis ad videndum Facies Jehovae" (Esaj. i. 11, 12);

"Dixit, cor meum, Quaerite Facies Meas; Facies Tuas, Jehovah, quaero" (Psalm. xxvii. 8):

"Jubilabimus Petrae salutis nostrae{1}; veniemus ante Facies Ipsius in confessione" (Psalm. xcv. 1. 2);

"Sitit anima mea Deum vivum, quando venero ut videar Faciebus Dei; adhuc confitebor Ipsi, salutes Facies Ipsius" (Psalm. xlii. 3, 6 [B.A. 2, 5]);

"Non videbuntur Facies Meae vacue" (Exod. xxiii. 15);

"Venire ad deprecandum Facies Jehovae" (Sach. viii. 21, 22; Malach. i. 9);

"Illumina Facies Tuas super servum Tuum" (Psalm. xxxi. 17 [B.A. 16]);

"Quis ostendit nobis bonum: tolle super nos Lucem Facierum Tuarum, Jehovah" (Psalm. iv. 7 [B.A. 6]);

"Jehovah, in Luce Facierum Tuarum ambulabunt" (Psalm. lxxxix. 16 [B.A. 15]):

"Deus, lucere fac Faciet Tuas{2} ut servemur" (Psalm. lxxx. 4, 8, 20 [B.A. 3, 7, 9]);

"Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet Facies Suas nobis" (Psalm. lxvii. 2 [B.A. 1]);

"Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah Facies Suas super te et misereatur tui, tollat Jehovah Facies Suas super te, et det tibi pacem" (Num. vi.{3} 24-26):

"Occultas eos{4} in abdito Facierum Tuarum" (Psalm. xxxi. 21 [B.A. 20]);

"Posuisti occultum nostrum in lucem Facierum Tuarum" (Psalm. xc. 8);

Locutus Jehovah ad Mosem, "Facies Meae ibunt; dixit Moses, Si non Facies Tuae eant, ne descendere facias nos ex hinc" (Exod. xxxiii. 14, 15):

Panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerunt "Panes Facierum" (Exod. xxv.{5} 30; Num, iv. 7).

 

[2] Saepius etiam dicitur, quod "Jehovah occultaverit," tum quod "averterit facies;" ut in his:

 

"Propter malitiam eorum occultavi Facies Meas ab illis" (Jer. xxxiii. 5{6}; Ezech. vii. 22);

"Peccata vestra absconderunt Facies Dei a vobis" (Esaj. lix. 2);

"Facies Jehovae non addet respicere illos" (Thren. iv. 16):

"Jehovah occultabit Facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera sua" (Mich. iii. 4);

"Abscondisti Facies Tuas" (Psalm. xxx. 8 [B.A. 7]; Psalm. xliv. 25, [B.A. 24]; Psalm. civ. 29);

"Deseram illos, et occultabo Facies Meas ab illis, occultando occultabo Facies Meas propter omne malum quod fecerunt" (Deutr. xxxi. 17, 18).

(Praeter alibi ut Esaj. viii. 17; Ezech. xxxix. 23, 28, 29; Psalm. xiii. 2 [B.A. 1]: Psalm. xxii. 25 [B.A. 24]; Psalm. [xxvii.] 8, 9; Psalm. lxix. 18{7} [B.A. 17]; Psalm. lxxxviii. 15 [B.A. 14]; Psalm. cii. 3 [B.A. 2]; Psalm. cxliii. 7; Deutr. xxxii. 20.)

 

[3] In opposito sensu per "facies Jehovae" significatur ira et aversio, ex causa quia homo malus avertit se a Domino; et cum ille se avertit, apparet ei sicut Dominus avertat Se et irascatur, ut constat ex his locis:

 

"Posui Facies Meas contra urbem hanc in malum" (Jerem.{8} xxi. 10; cap. xliv. 11);

"Dabo Facies Meas contra Virum illum, et devastabo illum" (Ezech. xiv. 7, 8);

"Dabo Facies Meas contra illos; et ignis comedet eos, cum posuero Facies Meas contra illos" (Ezech. xv. 7);

"Qui comederit ullum sanguinem, dabo Facies Meas contra animam illam" (Levit. xvii. 10);

"Ab increpatione Facierum Tuarum perierunt" (Psalm. lxxx. 17 [B.A. 16]);

"Facies Jehovae contra facientes malum" (Psalm. xxxiv. 17 [B.A. 16]);

"Mitto Angelum coram te; caveto tibi a Faciebus Ejus, quia non sustinet praevaricationem vestram" (Exod. xxiii. 20, 21);

"Dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a coram Faciebus Tuis" (Num. x.{9} 35);

"Vidi Sedentem super Throno, a Cujus Facie fugit Caelum et Terra" (Apoc. xx. 11).

 

Quod nemo possit videre Dominum, qualis in Se est, ut supra dictum est, patet ex his:

 

Dixit Jehovah ad Mosen "Non potes videre Facies Meas, quia non videbit Me homo et Vivet" (Exod. xxxiii. 18-23).

 

 Quod tamen visus sit, et vixerint, quia per Angelum, patet ex Genes. xxxii. 31 [B.A. 30]; Judic. xiii. 22, 23{10}; et alibi.

@1 nostrae pro "meae" @2 Tuas pro "suas" @3 vi. pro "xxvi." @4 eos pro "nos" @5 xxv. pro "xx." @6 5 pro "1" @7 18 pro "19" @8 Jerem. pro "Esaj." @9 x. pro "ix." @10 23 pro "29"

 

(2) 直訳

939. Quod per "videre Facies Domini" non intelligatur videre Facies Ipsius, sed cognoscere et agnoscere Ipsum qualis est quoad Divina Ipsius attributa, quae plura sunt; 939.「主の顔を見ること」によって、その方の顔を見ることが意味されないこと、しかしその方を知ることと認めること、その方の神的な属性に関してどんなものであるか、それらは多くのものである。

et quod illi qui Ipsi per amorem conjuncti sunt, cognoscant Ipsum, et sic videant Faciem Ipsius, constare potest a sequentibus locis: また、彼らは、その者はその方と愛によって結合している、その方を知る、またこのようにその方の顔を見ること〔が意味される〕、]続く箇所から明らかにすることができる――

"Quid Mihi multitudo sacrificiorum; 「いけにえの多数は、わたしにとって何か。

quando veneritis ad videndum Facies Jehovae" (Esaj. i. 11, 12); あなたがたが、エホバの顔を見るためにやって来る時」(イザヤ1:11, 12)

"Dixit, cor meum, Quaerite Facies Meas; 「言った、私の心は、わたしの顔を求めよ。

Facies Tuas, Jehovah, quaero" (Psalm. xxvii. 8): あなたの顔を、エホバよ、私は求める」(詩篇27:8)

"Jubilabimus Petrae salutis nostrae{1}; 「私たちは私たちの救いの岩を歓呼しょう。

veniemus ante Facies Ipsius in confessione" (Psalm. xcv. 1. 2); 私たちはその方の顔の前に告白の中にやって来よう」(詩篇95:1, 2)

"Sitit anima mea Deum vivum, quando venero ut videar Faciebus Dei; 「私の霊魂は生ける神を渇望する、いつ私がやって来るのか、私が神の顔で(を)見る(未来)ために。

adhuc confitebor Ipsi, salutes Facies Ipsius" (Psalm. xlii. 3, 6 [B.A. 2, 5]); 今でも(依然として)私はその方を告白する、あなたの顔の救いを」(詩篇42:2, 5)

"Non videbuntur Facies Meae vacue" (Exod. xxiii. 15); 「手ぶらで(〔捧げ物を〕何も持たないで)わたしの顔が見られてはならない」(出エジプト記23:15)

"Venire ad deprecandum Facies Jehovae" (Sach. viii. 21, 22; Malach. i. 9); 「エホバの顔をなだめるためにやって来い」(ゼカリヤ8:21, 22、マラキ1:9)

"Illumina Facies Tuas super servum Tuum" (Psalm. xxxi. 17 [B.A. 16]); 「あなたの顔をあなたのしもべの上に照らせ」(詩篇31:16)

"Quis ostendit nobis bonum: 「だれが、私たちに善を示すのか。

tolle super nos Lucem Facierum Tuarum, Jehovah" (Psalm. iv. 7 [B.A. 6]); 私たちの上にあなたの顔の光を上げよ、エホバよ」(詩篇4:7)

"Jehovah, in Luce Facierum Tuarum ambulabunt" (Psalm. lxxxix. 16 [B.A. 15]): 「エホバよ、あなたの顔の光の中を、彼らは歩くであろう」(詩篇89:15)

"Deus, lucere fac Faciet Tuas{2} ut servemur" (Psalm. lxxx. 4, 8, 20 [B.A. 3, 7, 9]); 「神よ、光り輝くことをせよ、あなたの顔☆を、私たちが救われるために」(詩篇83:3, 7, 9)

珍しくここにミスプリがありました。初版ではもちろん「Facies」です。

"Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet Facies Suas nobis" (Psalm. lxvii. 2 [B.A. 1]); 「神が、私たちに哀れみを示す(接続)、また私たちを祝福する(接続)、私たちに、ご自分の顔を光り輝かす(接続)(詩篇67:1)

"Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah Facies Suas super te et misereatur tui, tollat Jehovah Facies Suas super te, et det tibi pacem" (Num. vi.{3} 24-26): 「エホバがあなたに祝福する、また、あなたを守る、エホバがご自分の顔をあなたの上に照らす、またあなたに哀れみを示す、エホバがご自分の顔をあなたの上に上げる、またあなたに平和を与える(すべて未来形)(民数記6:24-26)

これは、ジェネラルチャーチの礼拝での最後の祝祷です。

"Occultas eos{4} in abdito Facierum Tuarum" (Psalm. xxxi. 21 [B.A. 20]); 「あなたは彼らをあなたの顔の隠れ場の中に隠す」(詩篇31:20)

"Posuisti occultum nostrum in lucem Facierum Tuarum" (Psalm. xc. 8); 「あなたは、私たちの隠されたものをあなたの顔の光の中に置いた」(詩篇90:8)

Locutus Jehovah ad Mosem, "Facies Meae ibunt; エホバはモーセに話した、「わたしの顔が行くであろう。

dixit Moses, Si non Facies Tuae eant, ne descendere facias nos ex hinc" (Exod. xxxiii. 14, 15): モーセは言った、もし、あなたの顔が行かないなら、ここから私たちを降ることをあなたはしないように」(出エジプト記22:14, 15)

Panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerunt "Panes Facierum" (Exod. xxv.{5} 30; Num, iv. 7). 幕屋の中の机の上のパンは「顔のパン」と言われた(出エジプト記25:30、民数記4:7)

[2] Saepius etiam dicitur, quod "Jehovah occultaverit," tum quod "averterit facies;" [2] さらにまた、しばしば言われた「エホバは〔顔を〕隠した」こと、なおまた「顔を背けた」こと。

ut in his: 例えば、これらの中に――

"Propter malitiam eorum occultavi Facies Meas ab illis" (Jer. xxxiii. 5{6}; Ezech. vii. 22); 「彼らの悪意のために、わたしはわたしの顔を彼らから隠した」(エレミヤ33:5、エゼキエル7:22)

"Peccata vestra absconderunt Facies Dei a vobis" (Esaj. lix. 2); 「あなたがたの罪があなたがたから神の顔を隠した」(イザヤ59:2)

"Facies Jehovae non addet respicere illos" (Thren. iv. 16): 「エホバの顔は彼らを振り返って見ることを繰り返さなかった」(哀歌4:16)

"Jehovah occultabit Facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera sua" (Mich. iii. 4); 「エホバはご自分の顔を隠すであろう、〜のように、悪がその働きを戻す」(ミカ3:4)

"Abscondisti Facies Tuas" (Psalm. xxx. 8 [B.A. 7]; Psalm. xliv. 25, [B.A. 24]; Psalm. civ. 29); 「あなたはあなたの顔を隠した」(詩篇30:7、詩篇44:24、詩篇104:29)

"Deseram illos, et occultabo Facies Meas ab illis, occultando occultabo Facies Meas propter omne malum quod fecerunt" (Deutr. xxxi. 17, 18). 「わたしは彼らを見捨てよう、またわたしはわたしの顔を彼らから隠そう、わたしの顔を隠しに隠そう、すべての悪のために、それを彼らが行なった」(申命記31:17, 18)

(Praeter alibi ut Esaj. viii. 17; Ezech. xxxix. 23, 28, 29; Psalm. xiii. 2 [B.A. 1]: Psalm. xxii. 25 [B.A. 24]; Psalm. [xxvii.] 8, 9; Psalm. lxix. 18{7} [B.A. 17]; Psalm. lxxxviii. 15 [B.A. 14]; Psalm. cii. 3 [B.A. 2]; Psalm. cxliii. 7; Deutr. xxxii. 20.) (ほかに他の箇所に、例えば、イザヤ8:17、エゼキエル34:23, 28, 29、詩篇13:1、詩篇22:24、詩篇27:8, 9、詩篇59:17、詩篇88:14、詩篇102:2、詩篇143:7、申命記32:20)

[3] In opposito sensu per "facies Jehovae" significatur ira et aversio, ex causa quia homo malus avertit se a Domino; [3] 正反対の意味の中で「エホバの顔」によって、怒りと離反が意味される、理由から、悪い人間は主から自分自身を背かせるからである。

et cum ille se avertit, apparet ei sicut Dominus avertat Se et irascatur, ut constat ex his locis: また、人間が自分自身を背かせるとき、彼に、主が自分自身を背かせるように見える、また怒る、これらの箇所から明らかであるように――

"Posui Facies Meas contra urbem hanc in malum" (Jerem.{8} xxi. 10; cap. xliv. 11); 「わたしはわたしの顔をこの都に対して置いた、悪の中で(によって)」(エレミヤ21:10、第4411)。

"Dabo Facies Meas contra Virum illum, et devastabo illum" (Ezech. xiv. 7, 8); 「わたしはわたしの顔をその男の前に置く、またわたしは彼を荒らす」(エゼキエル14:7, 8)

"Dabo Facies Meas contra illos; 「わたしはわたしの顔を彼らに対して与える。

et ignis comedet eos, cum posuero Facies Meas contra illos" (Ezech. xv. 7); また、火が彼らを食い尽す、わたしがわたしの顔を彼らに対して置いたとき」(エゼキエル15:7)

"Qui comederit ullum sanguinem, dabo Facies Meas contra animam illam" (Levit. xvii. 10); 「どれも血を食べる(未来完了)者は、わたしはわたしの顔をその霊魂に対して与える」(レビ記17:10)

"Ab increpatione Facierum Tuarum perierunt" (Psalm. lxxx. 17 [B.A. 16]); 「あなたの顔の叱責により、彼らは滅びた」(詩篇80:16)

"Facies Jehovae contra facientes malum" (Psalm. xxxiv. 17 [B.A. 16]); 「エホバの顔は悪を行なう者に対抗している」(詩篇34:16)

"Mitto Angelum coram te; 「わたしは、あなたの前に天使を送る(遣わす)。

caveto tibi a Faciebus Ejus, quia non sustinet praevaricationem vestram" (Exod. xxiii. 20, 21); あなたがたにその顔から警戒せよ、彼はあなたがたのそむきの罪を耐えないからである」(出エジプト記23:20, 21)

"Dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a coram Faciebus Tuis" (Num. x.{9} 35); 「あなたの敵が追い散らされる(接続)、またあなたの顔の前からあなたの(を)憎む者が逃げ去る(接続)」(民数記10:35)

"Vidi Sedentem super Throno, a Cujus Facie fugit Caelum et Terra" (Apoc. xx. 11). 「私は王座の上に座られている方を見た、その方の顔から天と地は逃げ去った」(示録20:11)

Quod nemo possit videre Dominum, qualis in Se est, ut supra dictum est, patet ex his: だれも主を見ることができないこと、本質的に〜のようである、上に言われたように、これらから明らかである――

Dixit Jehovah ad Mosen "Non potes videre Facies Meas, quia non videbit Me homo et Vivet" (Exod. xxxiii. 18-23). エホバはモーセに言った、「あなたはわたしの顔を見ることができない、人間は、わたしを見るであろう、また生きないであろうからである」(出エジプト記33:18-23)

Quod tamen visus sit, et vixerint, quia per Angelum, patet ex Genes. xxxii. 31 [B.A. 30]; Judic. xiii. 22, 23{10}; et alibi. それでも見られた、また生きたことは、天使を通して〔であった〕からである、「創世記」32:30から明らかである、士師記13:22, 23、また他の箇所に。

@1 nostrae pro "meae" 1 meae」の代わりに mostrae

@2 Tuas pro "suas" 2 suas」の代わりに Tuas

@3 vi. pro "xxvi."  3 xxvi.」の代わりに vi.

@4 eos pro "nos" 4 nos」の代わりに eos

@5 xxv. pro "xx."  5 xx.」の代わりに xxv.

@6 5 pro "1" 6 1」の代わりに 5

@7 18 pro "19" 7 19」の代わりに 18

@8 Jerem. pro "Esaj."  8 Esaj.」の代わりに Jerem.

@9 x. pro "ix."  9 ix.」の代わりに x.

@10 23 pro "29" 10 29」の代わりに 23

 

author:yasubee, category:原典講読『啓示された黙示録』, 01:24
comments(0), trackbacks(0), pookmark
Comment









Trackback
url: http://mhblog.aoi-press.com/trackback/1094976